Xenophon : Xenophon autem vicisse Cyrum solosque exercitus Croesiani Aegyptios egregie pugnasse….

posted in: Uncategorized | 0

Co-Flex Self Adhesive Flexible bandage - First Aid - For the Horse Horses-store.comXenophon : Xenophon autem vicisse Cyrum solosque exercitus Croesiani Aegyptios egregie pugnasse….

EVILMERODACHUS. NAbuchodonosore rebus humanis exempto, Babylonici imperii dominium in filium eius transiit Evilmerodachum, anno primae transmigrationis Iudaeorum “VII, secundae XXVI.

Is miseratus captivitatem Iechoniae regis, qui olim deditione facta regni et urbis Ierosolymae, Babyloniorum fidei se permisisset, summis eum affecit honoribus, omnibusque aliis imperii sui regibus anteposuit.

At ipse ob iniquitates et libidines in odium adductus subditorum, a sororis suae marito Neriglissoro, fraude peremptus est, cum annos regnasset duos.

Iosephus ponit XVIII, Sulpitius Severus e libro perveteri XII, connumeratis haud dubie annis, quos pater mente captus vacuos filio reliquerat, ac restitutus communes secum fecerat.

Neriglissorus iste seu Niglisar, sicut eum nominat Iosephus, quattuor annis, ut Beroso et Megastheni placet, praefuit nomine filii sui Laborosordachi, qui cum ineptissimus imperio haberetur, defuncto patre, nono regni mense oppressus ab aulicis et exstinctus est, suffecto in regnum Nabonito, (quem Herodotus vocat Labynitum, Daniel Balschazarum cognominat) filio Nabuchodonosoris natu minimo, matre Nitocri, quemadmodum memorat Herodotus.

Is fuit annus transmigrationis Hebraeorum praecipuae quadragesimus quartus, cum Olympias ageretur quinta et quinquagesima, in quem page 53, image: s053 annum Cyri Persarum regis, exordia collocant, qui diligentius Olympiadas scrutantur.

Dum enim Babylonii, potentiae securi, voluptatibus indulgent, seque mutuis caedibus perimunt, novi apud Medos Persasque imperii fundamenta iaciuntur.

Medis iam multis annis praeerat Astyages, cuius patre Astibara, id est, Assuero seu Cyaxare (Nam Daniel Assuerum, Ctesias et Alexander Polyhistor Astibaren, Herodotus Cyaxaren, corrupto per graecanicam inflexionem, aut referentium imperitiam vocabulo, appellant) in Hebraeos commilitone usus erat Magnus Nabonitus.

Illi Astyagie Mandane filia et Cambyse Persa nepos fuit Cyrus, vir omnibus bonis artibus, ac militari imprimis robore et magnanimitate praestans, quem infantulum, si Herodoto fides, avus exponi iusserat, quod Asiae dominatum fatis ei destinari, per somnia cognovisset.

At Cyrus Dei provisu servatus, comperta per Harpagum Medum Astyagis iniuria, Persas ab Astyage alienos, facile ad res novandas incitavit, sumendaeque libertatis auctor factus, avum eo redegit, ut precarium a nepote imperium vitamque habere videretur.

Interim Laborosordachus, Niglisaris filius, peractis nuptiis, quasi per venationem depraedatus Mediam, consultu Cyri ab Astyage repellitur, magnique belli semina sparguntur.

Paulo post Astyages, dum ad Cyrum molitur iter, a Petesaca Eunucho in desertis occiditur, anno regni 35, cuius percussor a filia occisi Mandane cruci suffixus, suasorque sceleris Oebaras fame exstinctus est, Cyaxare Astyagis filio in regnum Medorum succedente. Iuxta haec tempora fuit sextus Romanorum Rex, a patre Tullius, servitute matris Servius dictus, atque in familia Tarquinii Prisci genitus, qua cum se dignum gereret, filiae eius coniugio honoratus est.

Occiso socero, Tanaquil socrus ad populum despiciens ait; Priscum regem gravi quidem, sed non letali vulnere accepto, petere ut interim dum convalescit, Servio Tullio dicto audientes essent.

Sic ille quasi precario regnare inceptans, anno quarto Olympiadis L, tam industrie regnum egit, ut etiam iure id adeptus videretur.

Etruscos saepe domuit, collem Quirinalem et Viminalem et Esquilias urbi addidit.

Ab eo populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus.

Latinis populis persuasum, ut exemplo Ephesiorum, qui a Croeso obsessi, Dianae se devovissent, et ipsi aedem Dianae in Aventino dedicarent.

Censu acto, reperta civium Romanorum L”IV milia, cum his qui in agris degebant.

Periit anno regni xIV, Cyro iam universam Asiam tenente, cuius prudentiam, si in historia opinari licet, in ordinanda Republica aemulatum esse dixerim Servium.

Idem primus signavit aes, cum antea rudi uterentur Romani, signatumque est nota pecudum, unde et pecunia appellata. BALTHAZAR. REgnabat temporibus Cyri ac Tullii Balthazar, a Babyloniorum Belo cognominatus, illustris apud auctores alios patris nomine; quod Nabonitus, Labynitus, Nabuchodonosor, varia litterarum commutatione, fecerunt scriptores.

Hic conspicatus Cyri et Medorum potentiam coalescere, Croesum ad infringendas eorum vires incitat, quod Croesi tum praecipua per Asiam gloria erat.

Etenim Croesus, praeter paternum Lydorum regnum, Ionas, Aeolesque, et omnes reliquos intra Halyn fluvium populos, exceptis tantum Lyciis, ac Cilicibus subegerat, Insulanos Pittaci inductus festivitate socios adsciverat.

Accensus igitur a Babylonio et Amasi Aegyptiorum rege, consulit oracula, Apollinem praesertim Delphicum, quem bello adversus Persas eventum destinarent.

Apollinem immensis donariis veneratus audit, si Halyn transeat, magnam potestatem eversurum.

Id ambigue dictum, pro se interpretatus, mittit page 54, image: s054 ad Athenienses et Lacedaemonios foedus auxiliaque oratum.

Athenas antea exitio vicinas ob divitum in pauperes insolentiam, Solon aequissimis latis legibus conservarat, introducta etiam aeris alieni levatione, quam [Gap desc: Greek word] appellavit.

Cum regnare potuisset, noluerat, professus tyrannidem praedium esse pulchrum, sed ex quo egredi non liceat.

In ius rapere iniurium, etiam non laesis permiserat, communes ratus iniurias, quae singulis contigissent.

In seditione neutram partem secutus omni honore arcuerat, ignavum arbitratus eum et malum, qui otiosus spectaret turbas patriae.

Sponsas sine ulla dote nubere iusserat, ne quis lucrosas potius quam liberales nuptias faceret, sed ut uxores per se, non per nummos ducerentur.

Filius nothus et artium rudis ne patrem aleret, atque ut rationem, unde quisque viveret, Areopagitarum senatui redderet, sanxerat.

Quam quidem legem in Aegypto observarat.

Latis legibus, ut Pisistratum caverent cives, monuerat, spretusque in voluntarium exilium ierat.

Eo digresso, Pisistratus, vulneribus sibi sua manu inflictis, persuasit Atheniensibus, ut 400 ei corporis custodes darent, iisque assumptis arcem occupavit, ac civibus libertatem eripuit.

Is tunc Athenis praesidebat, Croesoque per legatos roganti auxilia est pollicitus.

Lacedaemoniis Chilon Ephorus erat, rex Euthydemus.

Chilonis verbum ferebatur, cotibus lapideis aurum, auro homines explorari, aliaque eiusmodi, ob quae septem Sapientibus connumeratus est.

Etiam Lacedaemonii cum Croeso societatem pacti sunt, qui tunc victis tandem Arcadum Tegeatibus, quibuscum anceps bellum gesserant, pleraeque Peloponneso dominabantur.

Periander vero Corinthi traditam a Cypselo patre tyrannidem tenebat, Corinthiis semper facessens negotium, ne sibi ab ipsis fieret, senatu etiam constituto, qui provideret ne quis plus absumeret, quam proprii reditus ferrent.

Contra Thales Milesius auctor exstitit, ne Croeso in Cyrum opem ferrent.

Cyrus itidem, consulto Daniele principe Chaldaeorum, victoriam sibi a summo Numine praeparatam didicit, fidenterque in Lydos duxit.

Ac primum sane proelium in Cappadocibus dubii Martis visum, Lydis equitatu praevalentibus.

Xenophon autem vicisse Cyrum, solosque exercitus Croesiani Aegyptios egregie pugnasse memorat, qui partim venia impetrata domum redierunt, partim etiam Cyro commilitones facti sint.

Herodotus auctor est, Croesum exautoratis mercenariis militibus, Sardes refugisse, ut novam ex sociis Babyloniis, Graecis atque Aegyptiis aciem, sequentem in annum pararet.

At Graecos, priusquam promissa mitterent auxilia, captum Croesum regnoque eversum accepisse.

Consentiunt scriptores, victorem Cyrum mox Sardes ipsas, contra quam Croesus crediderat, adortum.

Itaque Lydos iterum contractos in unum, Cyrus in fugam vertit, equis eorum insolenti camelorum adspectu exterritis.

Inde Sardes captae, Croesus se Cyro dedidit.

Fama est pyrae admotum, cum magna voce Solonem invocasset, restincto igni veniam meruisse, quod incerta humanorum casuum a Solone sibi commemorata Cyro recitaret, qui verissimum esse professus est Solonis dictum, olim Croeso ingratum, cum divitias suas ostentanti suggereret, neminem ante obitum beatum esse appellandum.

Veritatem dicti Croesus suopte casu cognovit, a Cyro tamen deinceps inter praecipuos amicos habitus, et Barce Susianes provinciae urbe donatus.

Ceterum Apollo Delphicus per nuntios a Croeso increpatus, quod benefactorem suum tanta in re fefellisset, mendax ut erat respondit, fatis nec Deum quidem posse obsistere.

Templum eius paulo post incensum a Pisistratidis, Alcmaeonidae alterius factionis cives instaurarunt, Amasi Aegyptio impensas sublevante.

Sic Mermnadum in Lydia Regnum desiit, Olympiade sexagesima, cum referente Alexandrino Clemente, auspicatus id esset Nyges Olympiade XVIII.

Duravit annos 170.

Paulo post Lydis, page 55, image: s055 Pactya auctore, rebellantibus, Cyrus per Mazarem Medum arma ademit, permissisque deliciis in mollitiem vertit gentem.

Pactyas a Chiis, ad quos confugerat, Persis auro traditus.

Inde Harpagus Ionas omnes subegit, exceptis Phocaeensibus, qui in Corsicam Rhegiumque, et Teiis, qui Abderam Thraciae, profugerunt.

Milesii vero ex Thaletis consilio foederati Cyro, libertate illibata fruebantur.

Reliqui lones Biantis sententiam aspernati, qui iunctis viribus alias petere sedes suaserat, libertati patriam posthabuere.

Redacti et Cares in servitutem.

Lycii autem libertatis tenentissimi, non prius eam quam vitam ipsam posuere.

Dum ita inferiorem Asiam Harpagus perdomat, Cyrus superiorem aggreditur, in quam Babylonii adhuc opibus animisque praeeminebant, sustentati etiam subditorum atque clientum ingentibus opibus atque copiis.

Artacamas eis magnae Phrygiae Rex, Gabaeus Hellesponti, Arybaeus Cappadociae, Maragdus Arabum, aliique non pauci suppetias ferebant.

Cyrus Medos rege Cyaxare, Persas item populares Susianosque ducens, (quorum rex Abradates in conflictu perierat) subiugavit in itinere offensos sibi quosque populos, ac Babylonios acie victos in urbem compulit.

Ei Nabonitus, qui et Balthazar, pridem de XX annorum commeatu prospexerat, civitatemque seu vi, seu fame fecerat inexpugnabilem.

Itaque Cyrus longo tempore mops consilii, ab obsessis ridebatur, donec tandem astu eos superavit, superiores cunctis sibi viribus visos humanis.

Strategema eiusmodi fuit.

Nitocris olim regina lacum immensi operis, ambitu 420 stadiorum foderat, in quem derivata parte Euphratis, et aquas eius diminuerat, et ex egesto limo vallum utrique fluminis ripae obduxerat.

Huc Cyrus deducta parte exercitus imbecilliori, iubet renovare fossas, reliquasque copias in procinctu stare, ut simul Euphrates deflueret, in urbem nocturnae irrumperent.

Babylonii interim festos dies agitabant, Rex ipse ganeae vacabat et luxui, feralis eos hostium contemptus incesserat.

Dum helluantur, Deosque fusiles honorant, productis in contumeliam vasis Deo sacris, quae Magnus ille Nabonitus Ierosolymis asportaverat, en tibi derepente manum in pariete palatii conspicuam, regis regnique fata ductis litteris describentem.

Eas cum nemo legeret, monitu reginae matris Daniel accitus, legit statim et interpretatus est; scilicet ob delicta regi temeratamque religionem exitium imminere, regnumque inter Medos ac Persas partiendum.

Et mox factum est.

Persae Medique eadem nocte femorum tenus aquis immersi, in urbem penetrarunt, Babyloniosque somno vinoque sepultos confertim trucidarunt.

Gadatas, et Gobrias tribuni, oppressis arcis excubitoribus, regem ipsum, districto acinace nequiquam se defendentem, obtruncant, cum XVII annos regnasset, anno Babylonici imperii 70.

Darius Medus, qui et Cyaxares, avito nomine dictus, permittente Cyro, opulentissimum regnum adiit, sexaginta duos annos natus.

Ipse ut erat senex, otii amans, omnem regni curam in Medos Persasque consiliarios devolvit, Danielem illustri opinione compertum, additis duobus aliis, universo imperio praeposuit, secutus Cyri, superiorumque regum iudicium.

Iis reliquos Satrapas, numero 120, rationes administrationum reddere praecepit.

Sed Danieli, viro Hebraeo, invidiae statim fuit nimia apud exteros potentia, exitioque praesenti vertisset, nisi a Numine Opt.

Max.

Cui totum se addixerat, mirabiliter esset protectus.

Dario enim consueta regum arrogantia decepto, persuaserant aulici, ut se solum ad ” dies adorandum praeberet omnibus, lege lata, ut si quis intra illud tempus alium quemcumque, seu Deum, seu hominem precaretur, bestiis obiceretur laniandus.

Danieli pluris pietas quam vita erat.

In genua ter prostratum coram Deo, versa Ierosolymam facie, deprehendunt facile aemuli, statimque reum faciunt, page 56, image: s056 magna contentione, ut supplicium nupera lege sancitum luat efflagitantes, ac rege nequiquam obluctante, in lacum eum leonum abiciunt.

Sed postridie obstructum sigillo suo antrum aperiens Darius, ut incolumem Danielem reperit, egredi magna voce innocentem, accusatores praecipitari imperat, qui continuo laniati, exemplum dedere omnibus populis, tam benignum piis Deum Opt.

Max.

Quam infestum improbis habendum.

Id cum publico edicto omnibus invulgasset Darius, relictisque superstitionibus Deum Danielis ubique colendum praecepisset, aliquanto post obiit, Cyro Sororis filio et genero, omnium, quas subegerant terrarum, solo herede relicto.

Daniel clarus ante, clarior haberi coepit.

Exstant aeternae visiones eius, quibus consequentium saeculorum ordinem, divinitus sibi revelatum, satis manifeste exposuit, quas et anno primo tertioque Balthazaris, Susiana nondum devicta, vidisse sese memorat.

Sub Dario Deum precatus, ut Ierosolymam templumque, septuagesimum pene annum deserta, clemens respiceret, annorum etiam numerum ab Angelo accepit, intra quem Christus, sicut factum est, e caelo ad terras descenderet, et Iudaei iacentem rem publicam instaurarent. Eius aetatis Sapientes novum Poetarum agmen recutum est.

Arion Methymnaeus Dithyrambum reperit.

Renavigans e Silicia Corinthum, mortis adiit periculum ob pecunias, arte musica lucrifactas.

Eum vero cum cantu in mare desilientem, Delphinus citharae suavitate demulsus, dorso excepisse traditur, et in Taenarum insulam deportasse; unde ad Periandrum incolumis redierit.

Eo paulo inferiores narrantur Ibycus, Stesichorus, Phocylides, Theognis, Simonides, et Anacreon Lyrici.

Eodem tempore Pherecyden Syrum prosaicam condidisse orationem, Historiae scriptionem Cadmum Milesium et Anaxilaum, referunt Plinius et Iosephus.

Epimenidem vero Cretensium vatem, aestu et itinere fessum, multi tradunt in specu VII et L dormiisse annis, rerumque faciem et mutationes admiratum, veluti postero experrectum die.

Hinc pari numero dierum, senio ingruente, centum et quinquaginta septem annos durasse.

Hic e Creta evocatus Athenas lustravit, positisque ignoto Deo aris, pestem Attica urbe profligavit. IMPERIUM PERSICUM CYRUS. ANo post abductum Iechoniam septuagesimo, regni sui vicesimo septimo, Cyrus Persa solus toto Oriente potitus est.

Babylonii quoque, defuncto Dario Medo, in potestatem ditionemque eius concessere.

Id ante ducentos annos per Esaiam Hebraeorum Vatem clarissime praenuntiatum, Danielis indicio comperit.

Igitur Deum Israelis supra omnia gentium numina extollens, initio imperii propositis publice edictis, dat potestatem Iudaeis in Solum patrium redeundi: sacra etiam vasa, quae Nebucadnezar templo Ierosolymae abstulerat, reddidit, templumque summi Dei suo sumptu instaurandum praecipit.

Illi magno numero (ultra XLII milia hominum fuere) ducibus Iesu sacerdote et Zorobabele, Iechoniae nepote, itineri se accingunt, altare Deo struunt Ierosolymae, sacrificiis eum sollemnibus placant.

Sequenti anno templum moliuntur, cuius fundamenta, qui priscum illud non viderant, ingenti cum exsultatione; qui viderant, lacrimantes adspexere.

Sed gentium vicinarum odiis vexati, plerique etiam rei familiari potius quam publicae intenti, parum proficiebant, Cyro page 57, image: s057 praesertim novis bellis implicito, per cuius absentiam accusati apud filium, subsidiis a patre decretis exciderunt.

Cyrus enim ultra Araxen fluvium in Massagetas, gentem latrociniis et praedationibus infamem tendens, Cambysen filium regem pronuntiavit, addito ei Croeso amico et rectore.

Cumque initio feliciter rem gessisset, allectis ad vinum et epulas barbaris, subitaque oppressione trucidatis, capto etiam Spargapise Tomyris reginae filio; tamen post, ut fit, versa fortuna, decem militum milia amisit.

Equitatus ab Elephantis, quos Indi adduxerant, in fugam actus, Cyrus ipse equo excussus, ac vulnus ei grave ab Indo inflictum est: vicissentque Scythae, nisi Amorges Sacorum Rex antea devictus, iam Cyri socius, laborantibus Persis succurrisset.

Illo enim viginti equitum milia opportune in auxilium rapiente, recollecti Persae hostem fuderunt, atque, ut ait Ctesias, Amoraeum regem Derbicum, cum duobus filiis, ac ” militum M concidere.

Cyrus paulo post ex vulnere decessit et a filiis in Parasgadis humatus est, anno vitae, ut Cicero ex Dione refert, LXX, regni tricesimo. Fatis vicinus Tanyoxarem, minorem filium, Mediae, Armeniae, Bactrianae, Carmaniaeque regem constituit, imperium Cambysi dederat.

Herodotus praecisum Cyro caput a Tomyri, atque in utrem sanguine plenum humano mersum memorat, additis ludibriis, ut saturaretur tandem sanguine, cuius sitientissimus fuisset.

Diodorus crucifixum scribit.

Sed et Herodotus fatetur, alios de Cyri morte sermones fuisse.

Et Xenophon atque Ctesias, immo ipsum Cyri sepulcrum a Strabone, Curtio, aliisque auctoribus descriptum, documento sunt, eum haud ex alieno arbitrio mortem habuisse.

Regnavit a Ponto Euxino usque ad mare rubrum, et ab Indis usque in AEgyptum, rex veri Dei imbutus notitia, foederum et iuris servantissimus, in subditos affectu paterno, in amicos militesque liberalissimus. Tertio imperii eius anno, Daniel ab angelo Gabriele Dei arcana edoctus, inter alia comperit, tres fore post Cyrum reges Persidis, et quartum potentissimum omnem vim in Graecos conversurum.

Is Xerxes fuit, ut suo loco dicetur.

Idem Daniel Alexandri Magni, et successorum eius fata tam accurate praedixit, ut vel hoc solo redargui testimonio possint, qui vel de veritate religionis Hebraeorum, vel divina providentia haesitant.

Mortuus est Cyrus Olympiade LXII, florente per Italiam Pythagora Philosopho, qui Zaleucum Locrorum, et Charondam Thuriorum, egregios Legumlatores fecit.

Luxuriantes, post cladem e Locris acceptam, Crotoniatas ad frugalitatis usum revocavit.

Feminis persuasit, vera matronarum ornamenta pudicitiam, non vestes esse.

Quo tempore Carthaginenses Liparam occuparunt, Tarquinius Superbus Romae regnum iniit. CAMBYSES, qui et ASSUERUS. UBi Cyrus e vivis excessit, Cambyses iam ante imperio praepositus, licentius se gerere coepit, parum memor paternae moderationis monitusque.

Erat enim laxiori disciplina domi habitus, cum pater, per continuata fere bella absens, educationi liberorum minus posset attendere.

Ei scripserunt praesides Syriae, non esse dandam Iudaeis restituendae urbis copiam, ne pro contumaci ingenio, resumptis viribus, aliis gentibus imperare soliti, non paterentur sub alieno imperio degere.

Ita cessavit templi urbisque Ierosolymae aedificatio.

Cambyses ab avo paterno Cambysis, ab avunculo avisque maternis Assueri nomen traxit. Ceterum persuasus de Aegyptiarum mulierum praestantia Cambyses, ab Amasi rege filiam petit.

Amasis ad pellicatum, non ad coniugium postulari filiam ratus, aliam ei Virginem, praedecessore suo Apria genitam, mittit, simulans, suam prolem esse.

Erat enim page 58, image: s058 Amasis rex scommatibus deditus, et poculis, furtis etiam ante regnum, quam natalibus nobilior.

Quamobrem spernentibus eum Aegyptiis, idolum e pelluvio conflatum erexit, eoque a praetereuntibus adorato, rem iniquam, inquit, Aurum, quo pedes lavabam, cum consecratum est, veneramini, regem ex ignobili factum contemnitis.

Aegyptum, hic bellis Babylonicis et intestinis misere exhaustam, restituerat, exstructis aut reparatis ad vicies mille urbibus; Cyprios quoque primus subegerat.

At a Cambyse, ob fraudem matrimonio factam, bello petitus interiit, priusquam Persae Aegyptum attingerent, cum regnasset annos XLIV.

Successor eius filius, nomine Psammenitus, sexto cum regnare coeperat, mense vincitur, cadunt acie Aegyptiorum LM, expugnatur Memphis, tota Aegyptus in servitutem redigitur.

Cadaver Amasis effossum, post verborum ludibria, flammis exussit Cambyses.

Psammenitus procuratione Aegypti honorandus, quod regis filius esset, mox ob attentatam rebellionem damnatus, epoto cruore taurino exspiravit animam. Dum haec in Oriente et Aegypto geruntur, Lacedaemonii ab exulibus Samiorum incitati, Polycrati bellum intulerant, quod ille praeter Samum, Lesbum quoque, et alias Graecorum insulas oppidaque occupasset.

Sed et Lacedaemoniorum fuit irrita expeditio, et Polycrates, nimiae iam felicitati metuens, cum pretiosissimam Smaragdum mari mersisset, in pisce eam donato recepit.

Hanc rem edoctus Amasis, amicitiam cum Polycrate cultam dissolvit, praesagus fore, ut rara et iugis felicitas maximo Tyranni infortunio terminaretur.

Id quod accidit.

Nam Oraetes [Reg: Oroetes] Sardium praefectus, fraudibus allectum ad se Polycratem, tamquam ingentibus instruendum opibus, quibus [Orig: queis] Persarum imperio insidiaretur, cruci suffixit improbissime, maximasque eius spes tetro exitio abrupit, ipse vicissim a Dario rege ob scelera occidendus. Interea temporis Afri, Cyrenaei, et Aethiopes Ichthyophagi, clade Aegyptiorum consternati, ultro Persicum iugum accepere.

Carthaginensibus quo minus id imponeretur, Phoenices obstiterunt, qui, postulante commilitium Cambyse, in posteros suos bellare recusabant.

Nec suppetebant aliunde navales copiae, ad tantam rem idoneae.

Ibi in Aethiopas Longaevos properanter ducens Cambyses, commeatus penuria corrupit exercitum, milites, fame in furorem stimulati, sorte legerunt decimum quemque, et, horrendum dictu, commilitones suos devorarunt.

Ita tandem retro egit Cambyses copias.

Memphin reversus, laetantes invenit Aegyptios et ferias celebrantes ob repertum Apim.

Bos erat Apis, certis maculis distinctus, pro Deo Aegyptiis habitus.

Fremens igitur importunitate gaudii Cambyses, deductum ad se bovem occidit, reliquaque Aegyptiorum numina partim irrisit, partim igni delevit.

Nec mitior in iudices iniustos, quam in falsa numina.

Sisamnem, corrupti iudicii convictum, cute nudari, eaque, instrato tribunali, Otanem filium imponi praecepit, ut domesticae exemplo vindictae studiosior iuris aequique efficeretur.

Dum haec fiunt a Cambyse, frater eius Artaxerxes, quem Xenophon Tanyoxarem, Cresias Tanyoxerxen, Herodotus Smerdin nominat, superiori Asiae praesidens, calumniis oneratur, tamquam imperio insidias strueret.

Vocatus cum non compareret, roboratur obtrectatio.

Tertia demum vice accitus ut venit, clam mortis damnatus est, suppositusque pro eo Magus, intersecti nomen et speciem ad miraculum usque repraesentans.

Ita matrem et amicos quinquennium, caedes facta latuit.

Quam ut tandem rescivit mater, dira imprecata Cambysi maiori filio, prae dolore mortem sumpsit.

Soror eundem casum miserata, comes funeri, Cambyse imperante, data.

Prexaspes ebrietatem heri castigans, in filio experiri coactus est, Cambysen etiam ebrium bene torquere page 59, image: s059 iacula.

Croesus quoque ob liberiora monita in periculo vitae suit.

Tantopere efferatum principis ingenium haud diu Deus tulit.

Ecce enim, dum Ecbatanis Syriae moratur Cambyses, Caduceator Susis venit, missus a Mago Oropaste, qui magna voce omnibus a Cambyse deficere, fratrique eius, quem Magus se esse fingebat, parere imperat.

Ad comprimendam seditionem festinans Cambyses, gladio forte e vagina delapso se ipsum vulnerat, ex eoque ictu perit, cum solus (ut recte Iosephus annotat) sexennium regnasset.

Primum enim imperii annum cum patre communem habuerat, quae causa est, ut ab Herodoto septem Cambysi, Cyro XXIX assignentur, quem tamen alii “XI annos regnasse consentiunt.

Ctesias dum XXII Cambysi annos tribuit, haud dubie a prima eius ad regnum destinatione tempus computat. ARTAXERXES MAGUS DUm ita Cambyses perit, Magi duo fratres sese in imperio confirmant.

Regnantis nomen Iustino Oropastes est, Esdrae Artasastes, aliis aliud.

Eius fraus tanto efficacior fuit, quod persona regis apud Persas sub specie Maiestatis occulebatur.

Ipse relaxatis in triennium tributis, indulgentia et largitionibus subditorum animos facile sibi acquirit, arbitrantium Cyri se beneficentissimi regis filio oboedire.

Ad eum litterae venerunt e Syria, atrocius accusantes Iudaeos, qui ad templum reparandum Cyri iussu confluxerant.

Magus approbata praesidum sententia, prohibuit aedificationem, priscam Iudaeorum felicitatem, Deique illorum potentiam extimescens.

Iamque ipsi Persarum principes credebant, fratrem Cambysis regnare, cum Otanes vir nobilis, et in coniecturis sagacissimus, quod principes excludi animadvertit e regia, dolum odoratus, per filiam, quae inter regias pellices erat, rei veritatem cognoscit.

Mago olim privato Cyrus aurem utramque praeciderat.

Contrectatus hic per somnum a pellice, sine auribus esse proditur.

Res hoc indicio prodita, defertur ad Optimates, in caedem falsi regis coniuratur.

Septem tantum conscios fuisse constat, qui ex continenti, non dato in paenitentiam spatio, occultato sub veste ferro, ad regiam pergunt, interfectisque, si qui impedire cuperent, ad Magos fratres penetrant.

Illi stricto ferro Aspatinis femur, Intaphernis oculum sauciant, at mox a reliquis conciduntur, ubi Gobriae imprimis et Darii Hystaspis robur enituit.

Re ad populum delata, reliqui Magi pari sorte mactantur, festumque Magophonias annuum instituitur.

Sic Persicum imperium a fictitii regis fraude liberatum eodem tempore, quo Cumani in Italia ab Umbris, Hetruscis, aliisque Barbaris suam Rem publ.

Vindicarunt.

Illorum enim divitiis insidiantes Hetrusci, peditum quingenta milia, equitum duo de viginti contraxerant, quam multitudinem securissime irruentem sex milia Cumanorum, intra vallem montibus paludibusque clausam adorti, in fugam coniecerunt, Olympiade 64. DARIUS HYSTASPIS. SUblato Mago, principes Persarum deliberatione habita paciscuntur, ut rex sit, cuius equus inter solis ortum primus hinniisset.

Nam et solem Persae Deum credunt, et equos eidem sacratos.

Ibi equus Darii desiderio equae, cui admissus fuerat eo loco pridie, propero hinnitu auspicium regni dedit.

Darius patruele Cyri genitus, rex a collegis salutatur, qui ducta Cyri filia, regalibus nuptiis regni initia firmavit Primus ipse imperium totum XX satrapiis, regionibus 127 descripsit, annuosque exinde census in fiscum intulit; Persiam regum matrem, cui pater pro Praeside fuisset, liberam esse iussit.

Hinc subditi Cyrum patrem, Cambysen dominum, Darium institorem appellarunt, quod regnum quaestui habere videretur.

Mox gratitudo regis in bene meritos eluxit.

Silosonti fratri Polycratis, a quo amiculo page 60, image: s060 erat olim donatus purpureo, Samum insulam restituit.

Addita in Deum pietas, quae in praedecessore eius Cyro fulserat.

Regulis enim suis praesidibusque imperavit, ut aedificationem sacrae aedis Hierosolymitanae, praebitis impendiis maturarent.

Itaque hortantibus id ipsum Prophetis, Aggaeo et Zacharia, templum quadriennio consummatum est, sexto post anno quam Darius regnare coeperat.

Eodemque fere tempore Babylon destructa, Ierosolyma restituta est.

Templum enim Dei, cum LXX annis in favillis iacuisset, secundo Darii anno novum surrexit.

Tam accurate divinae praedictiones per omnia eventis consonant.

Erantque superstites non pauci, qui Ieremiam Vatem haec olim praecinentem audierant, aedemque priorem cum secunda non sine fletu comparabant.

Iudaeis Zorobabel, vir stemmatis Davidici, et Iesus sacerdotes de stirpe Aaronis praeerant, iidem qui populum ante XI annos e Babylonia in patriam reduxerant.

Babylonii vero per id temporis rebellantes, graviorem, quam a Cyro antea, cladem acceperunt.

Ipsi obsidionis metu mulieres suas, paucis exceptis, omnes strangulaverant, ut viris militaribus uberior commeatus suppeteret; excubias strenue obibant, omnia ad sufferenda diuturnae obsidionis incommoda pridem comparaverant.

Darius contractis in unum copiis, vigesimum iam mensem inexpugnabilem urbem circumsedebat.

Ibi Zopyrus Megabyzi filius, unius e Magicidis, dolo urbem capit, viribus cunctis superiorem.

Naso auribusque praecisis fidem facit Babyloniis, a Dario se contumelia ista affectum.

Mox trucidatis, ex composito, aliquot Persarum turmis, transfugio adiungit gloriam: Sic custodiae urbis praefectus, Dario eam prodit; capta Babylon denuo, diruitur, muri portaeque eius destruuntur, nobiliorum civium tria milia suffiguntur crucibus, novi habitatores e vicinia in eam immigrant, fitque pago deinceps quam urbi similior, quae orbi terrarum imperaverat.

Ita impletum Babyloni, quod continuata Hebraeorum Vatum oracula a tribus iam saeculis praedixerant. Melior Atheniensium sors fuit eo tempore, quos Tyrannide Pisistratidarum Harmodius et Aristogiton, audaces duo iuvenes, coeperunt liberare.

Hipparchus, qui et Diocles, Pisistrato genitus, Harmodii sororem, cum ipsum non posset, violarat.

Harmodius, adiuncto sibi Aristogitone, amasio suo, tyrannum obtruncat, et dum caedem facit, ipse occiditur.

Aristogiton comprehensus ab Hippia, interfecti fratre, et per tormenta conscios caedis edere iussus, omnes tyranni amicos nominavit.

Quibus interfectis, quaerenti tyranno, an adhuc aliqui superessent? Nemo, inquit, praeter te, quem amplius mori gestiam.

Eius virtute admonita libertatis civitas, Lacedaemoniorum ope captis Pisistratidarum liberis, Hippiam excedere ex urbe coegit, qui, profectus ad Persas, ducem se Dario adversus patriam suam obtulit. Antequam vero pelleretur Hippias, Darius deleturus ignominiam, quam regnante Cyaxare Asiae intulerant Scythae, in fines eorum septingenta armatorum milia duxit, navesque sexcentas.

Transgressus fretum, Asiam ab Europa disterminares, primum Thraces Getasque subegit, Scythae sui copiam non fecere.

Eorum regiones latissimas, iuncto ponte Danubio, pervagatus, omnium rerum inopiam extimuit, et pontis Ionibus crediti rescissionem, trepidusque refugit in Asiam, relictis ad detinendos hostes, amissisque octoginta hominum milibus; quae iactura, abundante multitudine, inter damna numerata non est.

Inde Perinthios, Paeonasque per Megabyzum domuit.

Amyntas Macedonum rex legatis se suaque dedidit, quos mox Alexander regis filius, ob lascivius attrectatas feminas, in convivio trucidavit, submissis iuvenibus femineum in modum comtis, quos mulieres rati Persae, nimium page 61, image: s061 viros experti sunt.

Facinusque impunitum mansit, delinitis vel argento, vel nuptiis regis filiae inquisitoribus.

Explorato deinde Oriente Darius, qua flumen Indus miscetur Oceano, Indiam missis ducibus in potestatem redegit.

Quin et in Africam fines imperii longius extendit. — Is casu Iasonem Pheraeum in spes fortuna sua altiores pellexit.

Eversa enim Heraclea, Thessalorum se ducem facit, descriptoque oppidis tributo VIII equitum, ” peditum milia cogit, atque imperium Graeciae animo agitat, iunctis cum Amynta Macedoniae rege consiliis.

Sed unus annus mox ambos abstulit, magnumque incussum Graeciae terrorem subita regum fata dissiparunt. Secuta et mors Agesipolidis Spartae regis, et novum pro Arcadum factionibus bellum, quarum una Thebanos, altera Lacedaemonios imploraverat.

Mantinenses iterum a Lacedaemoniis muros reparere vetiti, Thebanorum fulciuntur opibus.

Hisce ergo suppetias ituri Epaminondas et Pelopidas, adscitis Locris, Argivis et Eleis, cum L milibus militum page 87, image: s087 in Laconiam irrumpunt, Spartaeque occupandae spe deiecti, quod eam cives heroice defenderent, et Iphicrates Atheniensium dux auxilia eis adduceret, universam terram hostiliter depopulantur, inque Arcadiam revertuntur praeda graves.

Inde Messenen quondam a Lacedaemoniis dirutam instaurant, urbem irreconciliabili Spartae odio flagrantem.

Lacedaemoniis vero ab Artaxerxe, Dionysio et Atheniensibus auxiliares veniunt copiae, quibus suffulti, dum Boeoti Thessalis opem serunt, novo se de summa rerum certamini parant.

Pelopidas a Boeotis ad Alexandrum Pheraeum, quem arce quadam antea spoliarat, ablegatus, inopinato vinculis constringitur.

Eum expedire volentes Boeoti, ab Alexandri equitatu circumfunduntur.

Inque extremo versantes periculo, Epaminondam, ex suspicione aliqua imperio motum, de gregario milite iterum ducem creant, eiusque peritia militari statim liberati, Pelopidam quoque Pheraeo extorquent.

Pelopidas, postmodum sumpto exercitu, dum acie Alexandrum vincit, cadit ipse, libertate Thessalis conciliata, qui funus eius exquisitissimis honoribus affecere.

Tyrannus paulo post, a propriae uxoris fratribus in thalamum introductis iugulatus, saevitiae poenas exsolvit.

Timophanes quoque Corinthi tyrannidem spe complexus, in ipso conatu a germano fratre Timoleonte perimitur. Alius tyrannus senex Dionysius, e crapula aeger, soporifero potionatus medicamento animam exspiravit, non invito filio iuniore Dionysio, qui regno potius quam moribus successit paternis, otium ratus imperium, quo nihil est in mundo negotiosius.

Necdum erat finis Thebanorum Spartanorumque odii.

Arcades grandi strage consternati, Megalopolin condiderant.

Inde Mantinenses paci inter Eleos et Pisanos factae obluctantes, reliquos in se Arcades accendunt.

Decurritur iterum ad Thebanos et Lacedaemonios: Iterum Epaminondas Spartae ipsi inhiat, pueris et senibus aegre eam tuentibus, donec Agis a Tegeatibus robur exercitus reduceret.

Itaque ad Mantineam occupandam festinans Epaminondas, sequentibus validissimis hostium copiis, arduum proelium facit, in quo dum non ducis tantum, sed fortissimi etiam militis officio fungitur, suo sanguine parta Thebanis victoria laetus decedit. Hoc velut mucrone teli ablato, Thebanae reip.

Vires hebetatae sunt, ut non tam illum amisisse, quam cum illo cecidisse viderentur.

Fuerat enim vir patriae quam sui studiosior, pecuniae summus contemptor, litterarum meliorum scientissimus.

Eo defuncto, pax tandem Graeciae malis fessae arrisit, exclusis tamen Lacedaemoniis, quod antiquos hostes Messenios patria frui non sinerent.

Ob id etiam Artaxerxi regi, pacis promotori, succensentes Lacedaemonii cum Tacho Aegyptiorum rege, aliisque rebellibus Satrapis in Persas iungunt arma.

Ii erant Ariobarzanes Phrygiae, Mausolus Cariae, Orontes Mysiae, Autophradates Lydiae principes: Et Ionum Lycii, Pisidae, Pamphilii et Cilices: Syri quoque et Phoenices.

Immo istis omnibus fortior bellator Datames, qui nuper Aspim Cataoniae regulum vivum ceperat, et e summa Artaxerxis benevolentia non minorem erat aulicorum invidiam consecutus.

Itaque livoris praevertendum ratus ictum, Ariobarzanis se partibus clam applicavit, coniunctamque Cappadociae intercepit Paphlagoniam.

Mithribarzanem socerum suum, qui ad Artabazum profugerat, prius assecutus exercitu est, et vicit, quam proditionem ille meditatam exsequeretur.

Sed qui multos consilio et celeritate superaverat, simulata tandem Mithridatis amicitia captus periit.

Idemque reliquis defectoribus casus accidit; quibusdam illorum muneribus, quibusdam armis, aliis aliorum insidiis oppressis.

Tachon Aegyptium in Phoenicia iam stativa habentem, praefectus in Aegypto relictus, regno deiecit, eiusque Nectanebum page 88, image: s088 filium ad impiam patris proditionem impulit.

Nectanebus ab Artaxerxe praepositus militi Aegyptio, insidiasque genitori struens, eo illum indignationis perpulit, ut irato se Domino, quam scelerato filio mallet tradere.

Et respondit praecipiti consilio eventus.

Tachos enim ad Artaxerxem profectus, non tantum defectionis impetravit veniam, sed et copias ad recuperandum de filio regnum, quod mox etiam virtute et consilio Agesilai, Lacedaemoniorum regis, quem belli habebat socium, inopinatus recepit.

Nihilo meliorem rex ipse Artaxerxes in Dario filio pietatem est expertus, quem regem iam pronuntiaverat.

Cum enim datam ei temere pellicem Aspasiam, qua et ipse et frater Cyrus usi fuerant, sacerdotem solis creasset, ut ab incesto filium amore abduceret, amentibus amantis Darii insidiis petitur.

Quibus derectis, occidit quidem furentem amore filium, sed paulo post ipse maerore confectus obiit, rex quam pater fortunatior.

Egisse regnum scribitur annos 43, pacis, si quisquam regum, studiosissimus. Sub eo liberalibus studiis scholae effloruerunt.

In Iudaea summo sacerdote Ionatha, qui et Iohannes, legis Divinae Doctores et scribae erant in pretio.

Apud Graecos Philosophi Plato, Xenophon, Diogenes, Parmenides, Anaximenes Lampsacenus, Aristippus, Antisthenes: Rhetores item Isocrates eiusque discipuli: Mathematici quoque Eudoxus Cnidius, Archytas Tarentinus: Historiographi, praeter Xenophontem, memorantur Hermias Methymnaeus, Duris Samius, Anaximenes Lampsacenus, Philistus Siculus, Dionysiodorus et Anaxis Boeoti, quos omnes Diodorus Siculus et citat, et huius aevi condidisse historias indicat. Hoc rerum statu apud Romanos subactis iam Praenestinis et Latinis securiores, parva (ut plerumque solet) rem ingentem moliundi causa intervenit.

M.

Fabii Ambusti filiam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri vult, plebeiae domus, in qu nupta erat, paenituit, quod risui sorori suisset, dum honorum insueta lictorem virga fores percutientem tremit.

Itaque socer cum genero C.

Licinio, consilia inire coepit, de magistratibus patriciorum cum plebe communicandis.

Fiunt ergo Tribuni plebis Licinius et L.

Sextius, deciesque refecti, pervicacibus studiis tandem rogationem perferunt, ut alterum e plebe Cos.

Habere liceat.

Concessum vicissim, annitente Camillo, patribus, de praetore uno, qui ius in urbe diceret, e nobilitate creando: additique aediles Curules e patriciis, qui maximis ludis praeessent.

Primus consulatus L.

Sextio, cuius lege partus erat, datus, honoris populo adstructi praemium. ARTAEXEXES OCHUS. ARtaxerxi Mnemoni e 360 pellicibus centum et quindecim filii fuere, sed tres tantum iusto matrimonio suscepti, Darius, Ariarathes et Ochus.

Darius cum L fratribus in caput patris horrendo scelere coniuraverat, deprehensusque cum sociis, poenas Deo maiestatis paternae ultori dederat.

Coniuges quoque omnium cum liberis interierant, ne quod vestigium tantae superesset impietatis.

Hereditas imperii Persici Ocho tradita, qui ob patris laudes Artaxerxis quidem nomen assumpsit, at mores contempsit.

Omnes enim Persarum reges crudelitate et saevitia superavit.

Initio statim metu paris coniurationis, cognatorum caede, et strage principum replevit regiam, non sexus, non aetatis permotus misericordia, quasi data opera id ageret, ne innocentior fratribus parricidis haberetur. Eo regnante novum ex Europa imperium emersit, tum Persis, tum Graecis plerisque futurum exitiale.

Dum enim utrique in segnitiem ac torporem resoluti, non ut olim in iustitiam et virtutem, sed in voluptates et ganeam incumbunt, frequentius scenam et ludos, quam castra visunt et curiam, coquosque et Versificatores pluris, quam consiliarios et duces faciunt, inter ipsorum otia sordidum et page 89, image: s089 obscurum antea Macedonum nomen promicuit, et Philippus obses triennio Thebis habitus, Philosophorum disciplinis, et Epaminondae atque Pelopidae eruditus virtutibus, regnum Macedoniae velut iugum, Asiae Graeciaeque cervicibus imponendum fabricavit.

Genitus erat Amynta rege, matre Eurydice, quae ut genero regnum, sibi pellicatum filiae acquireret, non exhorruit insidiis necare filios proprios, Alexandrum et Perdiccam.

Tanto maior scelestae libidinis, quam materni apud eam amoris vis fuit.

Exstinctis ergo fratribus, Philippo inopinanter obvenit regnum, sed tenue admodum, et Illyriorum servituti, multorumque insuper populorum conspirationi obnoxium.

Verum illas difficultates prudentia et moderatione sagacissimus princeps brevi discussit, excogitataque e confertis clypeis phalange, et exercitis in bello Macedonibus, regnum non modo liberum, sed totius etiam Europae maximum effecit, viginti quattuor annorum spatio. Athenienses primum ad recuperandam Amphipolin, Argaeo noverca Philippi genito regnum quaerentes, tradita Amphipoli studuit placare: Poeonas et Thraces muneribus et blandimentis.

Sed cum Mantias, quem Athenienses Metonae praefecerant, in reducendo Argaeo perseveraret, victor acie Philippus etsi obsessos in colle Athenienses interficere posset, metu gravioris belli ultro dimisit incolumes.

Post haec confirmatior in dies, Illyriorum VII milia caedit, et Macedonum civitates eorum praesidiis liberat.

Urbem etiam nobilissimam capit Amphipolin, et Olynthios data Pydna sibi devincit, Crenidas amplificatos de suo nomine Philippos appellat.

Aurifodinas circa eam urbem, antea pertenues, operum structuris eo provehit, ut plus quam mille talenta inde fisco inferret annua. His ille artibus Macedoniae regnum erigebat, cum contrariis, id est, socordia et timiditate, Dionysius iunior luculentissimum Siciliae principatum, et adamante, ut aiebat, revinctum solvit ac pessumdedit. Erat ei affinis Dion Hipparini, quem ut superiorem ingenio, auctoritate et amore populi, quod metueret, Corinthum, amandavit auditoque eum in Peloponneso manum comparare, qua sibi bellum faceret, Areten eius coniugem, suaeque uxoris germanam, alii nuptum dedit, filiumque ipsius indulgendo turpissimis imbuit cupiditatibus; a quibus dum postmodum vi deduceretur, se de superiore aedium parte deiecit, misereque interiit.

Hisce iniuriis irritatus Dion, nec tam suis fretus copiis, quam odio tyranni, maximo animo, duabus onerariis navibus, L annorum imperium, munitum quingentis longis navibus, decem equitum, centumque peditum milibus profectus oppugnatum (quod omnibus gentibus admirabile videbatur) adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat, Syracusas introierit. Ex quo intelligi potest nullum esse dominium tutum, nisi munitum benevolentia.

Aberat eo tempore Dionysius apud oppida in Adria condita, ratus neminem ad se sine magnis copiis venturum.

Quae res eum opinioque fefellit.

Nam Dion his ipsis, quae sub adversarii fuerant potestate, regios spiritus repressit, acieque victum amovit dominio, postea quoque, se absente, Syracusas iam recuperatas depraedantem; celerrimo superventu exturbavit iterum, et Dictator creatus omni eum Sicilia exuit.

Tam improvisam Dionis prosperitatem subita excepit commutatio, solita fortunae mobilitate, quae quem repente extulit, demergere solet velle.

Orta enim inter Dionem et Heraclidem, periculorum antea socium et classis praefectum, dissensione, cum declarasset Dion, haud bene Remp.

Multorum imperiis geri, cumque offensum ea oratione Heraclidem occidisset, mox etiam in adversariorum involaret bona, vulgus, a quo paulo ante in caelum page 90, image: s090 elatus erat laudibus, non ferendum tyrannum coepit dictitare.

Ille insuetis male audiendi, ut in magno se periculo esse intellexit, Calippi (Nepos Callicratidem nominat) amici sui callidissima proditione subversus est.

Persuaserat is, simulandam esse ab familiarium aliquo Dionis inimicitiam, ut sic apertis hominum animis diversa sentientes e medio tollerentur.

Eius consilii exsecutionem, qui dederat, suscepit, simulataque coniuratione, verissimos Dionis inimicos clam sibi conciliat, iisdemque aggregatus amicum sibi firmiter fidentem trucidat, quarto post anno quam Corintho in Siciliam redierat.

Mox interfecti Dionis ex odio miseratio incessit populum, quemque necatum optaverant, suo sanguine ab Acheronte redemptum cupierunt: Sed frustra.

Calippus heri interfector invasit dominatum, eoque vicissim, vertente anno ab Hipparino Dionis fratre excussus est.

Inde cum seditionibus agitaretur Sicilia, Dionysius sexennio libidinose et crudeliter apud Locrenses exacto, ad modicum tempus Syracusas recuperavit, iterumque ab Icetae factione expulsus est, Olympiade CIX. Simili quadam vulgi Atheniensis levitate, Chares dux lectus adversu Chios et Byzantios, criminando alios obtinuit, ut Iphicrates et Timotheus, qui res magnas gesserant, centum talentis damnarentur, et potestate egregie administrata exciderent; quoniam praeceps imperiti hominis consilium de invadendo Byzantio impedissent, tempestatibus deterriti, quibus nullus non sapiens modeste fateatur cedendum.

At paulo post idem Chares, cum Artabazum Ocho rebellantem adiuvans, LXX hostium M multo inferioribus copiis inopinato profligasset, honoribus affectus Athenis, mox accusantibus eiusdem Ochi legatis, notatus ignominia est: bellumque sociale, quod Athenienses adversus deficientes insulanos gesserant, metu Persarum sepultum.

Read more about Xenophon : Xenophon autem vicisse Cyrum solosque exercitus Croesiani Aegyptios egregie pugnasse….:

Equestrian Products – Guardian Horse Bedding, Equiderma Skin Products, Equilinn Sports Bra

Other Sources:

  • NZ Horse & Pony magazine | extensive coverage of events …
  • Pony For SALE!!! SUPER GENTLE ONLY $700 – YouTube
  • HORSE (poker) – Wikipedia, the free encyclopedia
  • Equestrian Products – Guardian Horse Bedding, Equiderma Skin Products, Equilinn Sports Bra, Learn more about Co-Flex Self Adhesive Flexible bandage – First Aid – For the Horse Horses-store.com HERE:

    Horses-Store.com and Xenophon : Xenophon autem vicisse Cyrum solosque exercitus Croesiani Aegyptios egregie pugnasse….
    Horses-Store.com - Xenophon : Xenophon autem vicisse Cyrum solosque exercitus Croesiani Aegyptios egregie pugnasse….
    Horses-Store.com and Xenophon : Xenophon autem vicisse Cyrum solosque exercitus Croesiani Aegyptios egregie pugnasse….
    Horses-Store.com - Xenophon : Xenophon autem vicisse Cyrum solosque exercitus Croesiani Aegyptios egregie pugnasse….